Actus Apostolorum*

Caput 7: 16

et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
(* Traductions européennes)

Glose

Translati.RAB.Per synecdochen dicuntur translati propter Joseph, cui Jacob, etc.,usque ad, Ferte ossa mea hinc vobiscumGen. 50..BEDA.De solo Joseph Scriptura testatur, quod ossa ejus, etc., usque ad duodecim patriarchae non sunt sepulti in Arbe, sed in Sichem.Et posili sunt,RAB.Docet Genesis Abraham ab Ephron filio Seor Ethaei, etc., usque ad nec Moysi, nec Domino servire voluerunt.In sepulcro,etc. Hoc de solo Jacob, cujus corpus filii de Aegypto tollentes sepelierunt in spelunca duplici, ubi Abraham cum Sara sepultus est, et Isaac cum Rebecca: et ibi Lia condita est: unde civitas illa vocatur Hebron, id est conjugium, quia patres ibi cum conjugibus sepulti sunt. Duas autem historias confundit, et alteram alteri implicat. Non enim a filiis Emor filiis Sichem emit Abraham, sed Jacob ab illis emit Sichem; ideo sic jungendum est: Translati sunt in Sichem a filiis Emor filii Sichem: quasi diceretur, in Sichem illam quam emit Jacob a filiis Emor filii Sichem. In Genesi legitur Sichem filius fuisse Emor, unde putant quidam duos fuisse Sichem, quorum alter a Luca dicitur pater Emor, alter a Genesi filius. Quidam jungunt principium et finem sermonis, dicentes, a filiis Sichem, et post inferunt, Emor filii, ut hic locus congruat Genesi.